monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 76, 1
Quanquam mihi multorum sim conscius peccatorum, et quotidie in oratione flexis genibus loquar: 'Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris' : tamen sciens dictum esse ab Apostolo: 'Ne inflatus superbia incidat in iudicium diaboli' : Et in alio loco scriptum: 'Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam' , nihil ita a pueritia conatus sum vitare quam tumentem animum, et cervicem erectam, Dei contra se odia provocantem. Novi enim magistrum et Dominum et Deum meum in carnis humilitate dixisse: 'Discite a me, quia mitis sum et humilis corde' : et ante per os David cecinisse: 'Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius' . Et in alio loco legimus: 'Ante gloriam humiliabitur cor viri; et ante ruinam elevatur' . Itaque obsecro te, ne me putes sumptis litteris tuis ante tacuisse; et aliorum, vel infidelitatem, vel negligentiam in me referas. Quid enim causae erat, ut provocatus officio, tacerem, et amicitias tuas meo silentio repellerem, qui ultro soleo bonorum appetere necessitudinem, et me eorum ingerere caritati? 'Quia meliores sunt duo, quam unus: et si alter ceciderit, ab altero fulcietur. Funiculus triplex non facile rumpitur, et frater fratrem adiuvans, exaltabitur' . Scribe igitur audacter; et absentiam corporum, crebro vince sermone.